- THURINGIA vulgo Thuringen
- THURINGIA vulgo Thuringenprovinc. Saxoniae superioris ob fertilitatem Sumen German. dicta Georg. Agricolae. Alias amplior fuit, et Reges habuit proprios, tempore primae stirpis Franciae Regum: nunc valde imminuta. Subest partim Electori Saxoniae, partim Ducibus Weimariensibus et Comitib. Mansfeldensibus. Historia paulo amplior haec est. Olim sub Regibus propriis, postea Franciae Regibus ex prima familia paruit. Ludovicus I. Thuringiae et Hassiae Landgravius, a Carolo M. ortus, fil. creditur Caroli Ducis inferioris Lorharingiae. Hermannus I, fil. Ludovici IV. frater Ludovici V. Pii, obiit Gothae, A. C. 1215. pater Ludovici VI. ex Sophia, filia Friderici, ultimi Saxoniae Palatini, et Henrici, ex Sophia, filia Ottonis Bavari. Maritus fuit S. Elizabetae hic Ludovicus VI. e qua Hermannum II. suscepit, qui an. aetat. 18. venenô sublatus est. Frater eius Henricus, Thutingiâ occupatâ, Romanorum Rex electus est, A. C. 1245. bienniô post, aliis A. C. 1240. in obsidione Ulmae, sagittâ occisus. Post hunc varie discerpta provincia est. Hôc enim ultimô gentis exstinctô, Theodorici Misnici filius ex Iudita, filia Hermanni Thuringiae Landgravii, Henricus Illustris Landgraviatum sibi vindicavit, cumque eo Palatinatum Saxoniae in domum suam postliminio intulit. Hinc bellum cum Sophia Brabantina consobrina, quod ita terminatum, ut Sophiae filius Henricus, Hassiam, Thuringiam tenerent Misnici, confraternitate utriusque domus sancitâ. Hic Henricus ditissimus ex Friburgensibus fodinis factus, Northesii in ludis equestribus ingentem quercum argenteam, aureis ornatam foliis exhibuit. Vide de huius successoribus Phil. Iac. Spenerum Syll. Geneal. Histor. Hanc dein Adolphus Nassovius Imperator pecuniâ, quam ab Eduardo I. Anglorum Rege ut se iuvaret, acceperat; emit, ab Alberto Landgravio, qui propensus in pellices, legitimos filios Fridericum et Dicemannum exheredaverat: unde cum his bellum, quô misere provincia vastata est, A. C. 1295. et 1296. Polydor. l. 17. Trithemius in Chron. Albertus dein Imperator a Marchionibus Thuringiae, quos principatu excutere voluit, magnâ clade victus est, A. C. 1307. Cuspinianus in Alberto. Fridericus postea Landgravius, Carolo IV. Imperatori a quibusdam Electoribus oppositus, sese Modeste excusavit, A. C. 1348. Iidem. Hodie diversis, ut dictum, Dominis paret: Caput totius provinc. est Erfordia; sub Electore Moguntino. Aliae urbes sunt Mulhusia et Northusia, liberae et sui iuris; Weimaria, Iena, Gotha et Eysenacum, sub Ducibus propriis uti Mansfeldia, sub Comite proprio. Terminatur ab Ortu Misniâ, a Septentrione Principatu Anhaltinô et Ducatu Brunsvicensi, ab Occidente Hassiâ, in Meridiem Franconiâ et Principatu Hennebergensi, et Landgraviatus titulô insignitur. Sunt autem Thuringi victi caesique ab Othone Imperatore A. C. 1069. Pfannero, Thuringiae (quae in Thuringiam Orientalem et Occidentalem divisa Thuringiam Hassiamque complectebatur) quondam Reges dominati sunt, quorum postremus Hermenfridus, multis facinoribus insignis, a Theodorico Francorum Rege, ope Saxonum, Trans-Unstruthanam sive Septentrionalem Thuringiae partem, in navatae operae praemium, adeptorum, victus capiteque et fortunis mulctatus est. Inde Duces, Regum, ut videtur, post Caesarum nomine, provinciae praefuêre; ex quibus Burcardô praeliô contra Hungaros caesô A. C. 908. et transsata postea ad Henricum Aucupem Imperii summâ, coaluit iterum cum Australi sive Francia Septentrionalis provinciae portio.Inde eam tum ipsi Reges, Hentico prognati, iure patrimoniali atque hereditariô, tum alii, istorum auspiciis, Ducum, Comitum, Marchionumque titulô, gubernârunt. Huius familiâ in Henrico II. exstinctâ, Conradus Salicus Imperator consobrino Ludovico Barbato Comiti, ex Aurelianensium Principum domo, provinciam dedit, cuius posteri Landgraviorum titulô (quô primum Ludovicum Barbari nepotem Socer Lotharius Imperator ornavit) ad saeculum usque XIII. eam tenuêre. In postremis Hermannus fuit, cui duo filii, Henricus Raspo dictus, et Ludovicus, filia praeterea, cui Iudithae nomen, Theodorico Misniae Marchioni elocata. Atque istis suô fatô, nullâ relictâ masculâ sobole, defunctis, inde Henricus Illustris, Theodorici ex Iuditha filius, hinc Sophia Ludovico nata, opulentam adeo hereditatem ex asse utraque sibi asseruit eô eventu, quô diximus. Plura vide apud praefatum Tob. Pfannerum de Praecipuis Germ. Principp. Gentibus, c. 2. adde Hornium Orbe Imp. cum Anim. Felleri p. 203.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.